Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
  2. Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
  3. Vilia Panniculi percutit ora sono:
  4. Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
  5. Caecilium tota rumor in urbe sonat.
  6. Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
  7. Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
  1. Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.