Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
- Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
- Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
- Hesterna factum narratur, Postume, cena
- Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
- Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
- Vilia Panniculi percutit ora sono:
- Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
- Caecilium tota rumor in urbe sonat.
- Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
- Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
- Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
- Cinctum togatis post et ante Saufeium,
- Quanta reduci Regulus solet turba,
- Ad alta tonsum templa cum reum misit,
- Materne, cernis? invidere nolito.
- Comitatus iste sit precor tuus numquam.
- Hos illi amicos et greges togatorum
- Fuficulenus praestat et Faventinus.
- Verbera securi solitus leo ferre magistri
- Insertamque pati blandus in ora manum
- Dedidicit pacem subito feritate reversa,
- Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
- Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
- Sanguineam rastris quae renovabat humum,
- Saevos et infelix furiali dente peremit:
- Martia non vidit maius harena nefas.
- Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
- A nostra pueris parcere disce lupa!'
- Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
- Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
- Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
- Utilis unguendis axibus esse potes.
- Hac tu credideris longum ratione colosson
- Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
- Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
- Saepe duplex unum pagina tractat opus.
- Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
- Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
- Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
- In thermis serva, Caeciliane, tuis.
- Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
- Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
- Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
- Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
- Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
- Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
- Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
- Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
- Foedasti miserum, marite, moechum,