Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
  2. Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
  3. Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
  4. Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
  1. Hesterna factum narratur, Postume, cena
  2. Quod nollem—quis enim talia facta probet?—