Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
  2. Undis ne fovearis irrumatis?
  3. Primus te licet abluas: necesse est
  4. Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
  1. Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
  2. Si quando ex nostris disticha pauca lego,
  3. Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
  4. Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
  5. Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
  6. Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
  1. Hesterna factum narratur, Postume, cena
  2. Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
  3. Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
  4. Vilia Panniculi percutit ora sono: