Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Historias bellas, carmina bella facis,
- Componis belle mimos, epigrammata belle,
- Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
- Et belle cantas et saltas, Attice, belle,
- Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
- Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
- Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
- Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
- Sive obscura nimis sive latina parum,
- Non meus est error: nocuit librarius illis,
- Dum properat versus adnumerare tibi.
- Quod si non illum, sed me peccasse putabis,
- Tunc ego te credam cordis habere nihil.
- 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
- Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
- Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
- Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
- Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
- Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
- Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?