Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
  2. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
  1. Non vis in solio prius lavari
  2. Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
  3. Undis ne fovearis irrumatis?
  4. Primus te licet abluas: necesse est
  5. Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
  1. Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
  2. Si quando ex nostris disticha pauca lego,
  3. Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
  4. Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
  5. Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
  6. Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
  1. Hesterna factum narratur, Postume, cena
  2. Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
  3. Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
  4. Vilia Panniculi percutit ora sono:
  5. Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
  6. Caecilium tota rumor in urbe sonat.
  7. Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
  8. Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
  1. Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
  1. Cinctum togatis post et ante Saufeium,
  2. Quanta reduci Regulus solet turba,
  3. Ad alta tonsum templa cum reum misit,
  4. Materne, cernis? invidere nolito.
  5. Comitatus iste sit precor tuus numquam.
  6. Hos illi amicos et greges togatorum
  7. Fuficulenus praestat et Faventinus.
  1. Verbera securi solitus leo ferre magistri
  2. Insertamque pati blandus in ora manum
  3. Dedidicit pacem subito feritate reversa,
  4. Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
  5. Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
  6. Sanguineam rastris quae renovabat humum,
  7. Saevos et infelix furiali dente peremit:
  8. Martia non vidit maius harena nefas.
  9. Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
  10. A nostra pueris parcere disce lupa!'
  1. Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
  2. Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
  1. Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
  2. Utilis unguendis axibus esse potes.
  3. Hac tu credideris longum ratione colosson
  4. Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
  5. Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
  6. Saepe duplex unum pagina tractat opus.
  7. Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
  8. Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
  1. Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
  2. In thermis serva, Caeciliane, tuis.
  1. Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
  2. Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
  1. Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
  2. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
  1. Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
  2. Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
  1. Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
  2. Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
  1. Foedasti miserum, marite, moechum,
  2. Et se, qui fuerant prius, requirunt
  3. Trunci naribus auribusque voltus.
  4. Credis te satis esse vindicatum?
  5. Erras: iste potest et irrumare.
  1. Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
  2. Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
  3. Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
  4. † Ab hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.
  1. Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
  2. Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
  3. Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,
  4. Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
  1. Quod nec carmine glorior supino
  2. Nec retro lego Sotaden cinaedum,
  3. Nusquam Graecula quod recantat echo
  4. Nec dictat mihi luculentus Attis
  5. Mollem debilitate galliambon:
  6. Non sum, Classice, tam malus poeta.
  7. Quid si per gracilis vias petauri
  8. Invitum iubeas subire Ladan?
  9. Turpe est difficiles habere nugas
  10. Et stultus labor est ineptiarum.
  11. Scribat carmina circulis Palaemon,
  12. Me raris iuvat auribus placere.
  1. Dicis amore tui bellas ardere puellas,
  2. Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.
  1. Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.
  2. Quidquid vis esto, dummodo nil recites.
  1. Quod nimio gaudes noctem producere vino,
  2. Ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes.
  3. Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo,
  4. Laudari debes: hoc Ciceronis habes:
  5. Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.
  6. Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes?
  1. Quintiliane, vagae moderator summe iuventae,
  2. Gloria Romanae, Quintiliane, togae,
  3. Vivere quod propero pauper nec inutilis annis,
  4. Da veniam: properat vivere nemo satis.
  5. Differat hoc, patrios optat qui vincere census
  6. Atriaque inmodicis artat imaginibus.
  7. Me focus et nigros non indignantia fumos
  8. Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
  9. Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
  10. Sit nox cum somno, sit sine lite dies.
  1. Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
  2. Sospite quo magnos credimus esse deos,
  3. Si festinatis totiens tibi lecta libellis
  4. Detinuere oculos carmina nostra tuos,
  5. Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,
  6. Natorum genitor credar ut esse trium.
  7. Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
  8. Haec fuerint nobis praemia, si placui.
  1. Natorum mihi ius trium roganti
  2. Musarum pretium dedit mearum
  3. Solus qui poterat. Valebis, uxor.
  4. Non debet domini perire munus.
  1. 'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
  2. Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
  3. Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
  4. Unum de titulo tollere iota potes.
  1. Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
  2. Gallia Romanae nomine dicta togae.
  3. Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
  4. Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
  5. Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
  6. Debet enim Gallum vincere verna liber.
  1. Cuius vis fieri, libelle, munus?
  2. Festina tibi vindicem parare,
  3. Ne nigram cito raptus in culinam
  4. Cordylas madida tegas papyro