Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
  2. 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
  3. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
  4. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
  1. Non vis in solio prius lavari
  2. Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
  3. Undis ne fovearis irrumatis?
  4. Primus te licet abluas: necesse est