Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si non mentiris, Classice, dispeream.
  2. Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
  3. Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
  4. Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
  5. 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
  6. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
  7. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
  1. Non vis in solio prius lavari