Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
  1. Unus de toto peccaverat orbe comarum
  2. Anulus, incerta non bene fixus acu.
  3. Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
  4. Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
  5. Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
  6. Tangat et insanum nulla puella caput.
  7. Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
  8. Ut digna speculo fiat imago tua.
  1. Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
  2. Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
  3. Hoc, si me decies una conveneris hora,
  4. Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
  1. Quod te nomine iam tuo saluto,
  2. Quem regem et dominum prius vocabam,
  3. Ne me dixeris esse contumacem:
  4. Totis pillea sarcinis redemi.
  5. Reges et dominos habere debet,
  6. Qui se non habet atque concupiscit
  7. Quod reges dominique concupiscunt.