Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
  2. Ipse potest fieri Marsua causidicus.
  3. Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
  4. Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
  1. Cur tristiorem cernimus Saleianum?
  2. 'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
  3. O grande fati crimen! o gravem casum!
  4. Illa, illa dives mortua est Secundilla,