Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
- Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
- Quae tulit e sacra Leda redempta via.
- Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
- 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
- Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
- Et non decernis, Laure, quid esse velis,
- Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
- Et fuerat serum iam tibi desinere.
- Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
- Si quid habes animi, si quid in arte vales.
- Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
- Ipse potest fieri Marsua causidicus.
- Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
- Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
- Cur tristiorem cernimus Saleianum?
- 'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
- O grande fati crimen! o gravem casum!
- Illa, illa dives mortua est Secundilla,
- Centena decies quae tibi dedit dotis?
- Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
- Unus de toto peccaverat orbe comarum
- Anulus, incerta non bene fixus acu.
- Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
- Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
- Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
- Tangat et insanum nulla puella caput.
- Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
- Ut digna speculo fiat imago tua.
- Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
- Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
- Hoc, si me decies una conveneris hora,
- Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
- Quod te nomine iam tuo saluto,
- Quem regem et dominum prius vocabam,
- Ne me dixeris esse contumacem:
- Totis pillea sarcinis redemi.
- Reges et dominos habere debet,
- Qui se non habet atque concupiscit
- Quod reges dominique concupiscunt.
- Servom si potes, Ole, non habere,
- Et regem potes, Ole, non habere.
- Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
- Si non mentiris, Classice, dispeream.
- Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
- Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
- Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
- 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
- En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
- Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
- Non vis in solio prius lavari
- Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
- Undis ne fovearis irrumatis?
- Primus te licet abluas: necesse est
- Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
- Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
- Si quando ex nostris disticha pauca lego,
- Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
- Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
- Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
- Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
- Hesterna factum narratur, Postume, cena
- Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
- Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
- Vilia Panniculi percutit ora sono:
- Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
- Caecilium tota rumor in urbe sonat.
- Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
- Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
- Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
- Cinctum togatis post et ante Saufeium,
- Quanta reduci Regulus solet turba,
- Ad alta tonsum templa cum reum misit,
- Materne, cernis? invidere nolito.
- Comitatus iste sit precor tuus numquam.
- Hos illi amicos et greges togatorum
- Fuficulenus praestat et Faventinus.
- Verbera securi solitus leo ferre magistri
- Insertamque pati blandus in ora manum
- Dedidicit pacem subito feritate reversa,
- Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
- Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
- Sanguineam rastris quae renovabat humum,
- Saevos et infelix furiali dente peremit:
- Martia non vidit maius harena nefas.
- Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
- A nostra pueris parcere disce lupa!'
- Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
- Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
- Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
- Utilis unguendis axibus esse potes.
- Hac tu credideris longum ratione colosson
- Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
- Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
- Saepe duplex unum pagina tractat opus.
- Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
- Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
- Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
- In thermis serva, Caeciliane, tuis.
- Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
- Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
- Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
- Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
- Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
- Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
- Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
- Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
- Foedasti miserum, marite, moechum,
- Et se, qui fuerant prius, requirunt
- Trunci naribus auribusque voltus.
- Credis te satis esse vindicatum?
- Erras: iste potest et irrumare.
- Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
- Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.