Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
  2. Nam cum fellaret, purior illa fuit.
  1. Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
  2. Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
  3. Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
  4. Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
  1. Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
  2. Quae tulit e sacra Leda redempta via.
  3. Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
  4. 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
  1. Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
  2. Et non decernis, Laure, quid esse velis,
  3. Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
  4. Et fuerat serum iam tibi desinere.
  5. Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
  6. Si quid habes animi, si quid in arte vales.
  7. Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
  8. Ipse potest fieri Marsua causidicus.
  9. Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
  10. Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.