Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lambebat medios inproba lingua viros.
  2. Postquam triste caput fastidia vispillonum
  3. Et miseri meruit taedia carnificis,
  4. Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
  5. Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
  6. Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
  7. Nam cum fellaret, purior illa fuit.
  1. Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
  2. Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
  3. Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
  4. Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
  1. Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
  2. Quae tulit e sacra Leda redempta via.
  3. Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
  4. 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
  1. Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis