Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
  1. Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
  2. Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
  3. Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
  4. Ipse iubet mortis te meminisse deus.
  1. Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
  2. Supplicium tantum dum puerile times.
  3. Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
  4. 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
  1. Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
  2. Lambebat medios inproba lingua viros.
  3. Postquam triste caput fastidia vispillonum
  4. Et miseri meruit taedia carnificis,
  5. Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
  6. Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
  7. Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
  8. Nam cum fellaret, purior illa fuit.
  1. Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
  2. Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
  3. Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.