Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
  2. Ut te non videam, quattuor ire piget.
  1. I nunc, edere me iube libellos.
  2. Lectis vix tibi paginis duabus
  3. Spectas eschatocollion, Severe,
  4. Et longas trahis oscitationes.
  5. Haec sunt, quae relegente me solebas
  6. Rapta exscribere, sed Vitellianis,