Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
  2. Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
  3. Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
  4. Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
  5. Ut te non videam, quattuor ire piget.
  1. I nunc, edere me iube libellos.
  2. Lectis vix tibi paginis duabus
  3. Spectas eschatocollion, Severe,
  4. Et longas trahis oscitationes.
  5. Haec sunt, quae relegente me solebas
  6. Rapta exscribere, sed Vitellianis,
  7. Haec sunt, singula quae sinu ferebas
  8. Per convivia cuncta, per theatra,
  9. Haec sunt aut meliora si qua nescis.