Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tonsorem tabulamque calculosque
- Et paucos, sed ut eligam, libellos:
- Unum non nimium rudem sodalem
- Et grandem puerum diuque levem
- Et caram puero meo puellam:
- Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
- Et thermas tibi habe Neronianas.
- Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
- Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
- Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
- Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
- Unus saepe tibi tota denarius arca
- Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
- Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
- Sed si quis nimio pene superbus erit.
- Infelix venter spectat convivia culi
- Et semper miser hic esurit, ille vorat.
- Novit loturos Dasius numerare: poposcit
- Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.
- Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
- Sed fieri si vis, hac ratione potes.
- Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
- Veientana tuam si domat uva sitim,
- Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,
- Contentus nostra si potes esse toga,
- Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
- Si tua non rectus tecta subire potes.
- Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
- Liberior Partho vivere rege potes.
- Quid de te, Line, suspicetur uxor
- Et qua parte velit pudiciorem,
- Certis indiciis satis probavit,
- Custodem tibi quae dedit spadonem.
- Nil nasutius hac maligniusque.