Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
  2. Confidis natibus? non est pedico maritus:
  3. Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
  1. Coponem laniumque balneumque,
  2. Tonsorem tabulamque calculosque
  3. Et paucos, sed ut eligam, libellos:
  4. Unum non nimium rudem sodalem
  5. Et grandem puerum diuque levem
  6. Et caram puero meo puellam:
  7. Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
  8. Et thermas tibi habe Neronianas.
  1. Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
  2. Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
  1. Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
  2. Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
  1. Unus saepe tibi tota denarius arca