Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Apula non uno quae grege terra tulit.
  2. Tu spectas hiemem succincti lentus amici
  3. —Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
  4. Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
  5. Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
  1. Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
  2. Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
  3. Confidis natibus? non est pedico maritus:
  4. Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
  1. Coponem laniumque balneumque,
  2. Tonsorem tabulamque calculosque
  3. Et paucos, sed ut eligam, libellos:
  4. Unum non nimium rudem sodalem
  5. Et grandem puerum diuque levem
  6. Et caram puero meo puellam:
  7. Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
  8. Et thermas tibi habe Neronianas.
  1. Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
  2. Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
  1. Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.