Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
  2. Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?
  1. Emi seu puerum togamve pexam
  2. Seu tres, ut puta, quattuorve libras,
  3. Sextus protinus ille fenerator,
  4. Quem nostis veterem meum sodalem,
  5. Ne quid forte petam timet cavetque,
  6. Et secum, sed ut audiam, susurrat:
  7. 'Septem milia debeo Secundo,
  8. Phoebo quattuor, undecim Phileto,
  9. Et quadrans mihi nullus est in arca.'
  10. O grande ingenium mei sodalis!
  11. Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,
  12. Quanto durius, antequam rogeris!
  1. Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
  2. Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.
  1. Florida per varios ut pingitur Hybla colores,
  2. Cum breve Sicaniae ver populantur apes,
  3. Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
  4. Sic micat innumeris arcula synthesibus,
  5. Atque unam vestire tribum tua candida possunt,
  6. Apula non uno quae grege terra tulit.
  7. Tu spectas hiemem succincti lentus amici
  8. —Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
  9. Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
  10. Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
  1. Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
  2. Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
  3. Confidis natibus? non est pedico maritus:
  4. Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
  1. Coponem laniumque balneumque,
  2. Tonsorem tabulamque calculosque
  3. Et paucos, sed ut eligam, libellos:
  4. Unum non nimium rudem sodalem
  5. Et grandem puerum diuque levem
  6. Et caram puero meo puellam:
  7. Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
  8. Et thermas tibi habe Neronianas.
  1. Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
  2. Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.