Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
- Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
- Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
- Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
- Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
- Condantur parco fusca Falerna vitro.
- Omnes Tongilium medici iussere lavari:
- O stulti, febrem creditis esse? Gula est.
- 'Ride si sapis, o puella, ride'
- Paelignus, puto, dixerat poeta.
- Sed non dixerat omnibus puellis.
- Verum ut dixerit omnibus puellis,
- Non dixit tibi: tu puella non es,
- Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
- Sed plane piceique buxeique.
- Quare si speculo mihique credis,
- Debes non aliter timere risum,
- Quam ventum Spanius manumque Priscus,
- Quam cretata timet Fabulla nimbum,
- Cerussata timet Sabella solem.
- Voltus indue tu magis severos,
- Quam coniunx Priami nurusque maior.
- Mimos ridiculi Philistionis
- Et convivia nequiora vita
- Et quidquid lepida procacitate
- Laxat perspicuo labella risu.
- Te maestae decet adsidere matri
- Lugentive virum piumve fratrem,
- Et tantum tragicis vacare Musis.
- At tu iudicium secuta nostrum
- Plora, si sapis, o puella, plora.
- Zoile, quid solium subluto podice perdis?
- Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
- Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά.
- Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
- Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
- Vel quam seposito de grege Parma dedit:
- At me, quae passa est furias et cornua tauri,
- Noluerit dici quam pila prima suam.
- Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
- Non vendes nummis coccina nostra tribus.
- Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
- Fulcitur testa fagina mensa mihi.
- Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
- Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
- Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
- At mihi succurrit pro Ganymede manus.
- Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
- Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?
- Emi seu puerum togamve pexam
- Seu tres, ut puta, quattuorve libras,
- Sextus protinus ille fenerator,
- Quem nostis veterem meum sodalem,
- Ne quid forte petam timet cavetque,
- Et secum, sed ut audiam, susurrat:
- 'Septem milia debeo Secundo,
- Phoebo quattuor, undecim Phileto,
- Et quadrans mihi nullus est in arca.'
- O grande ingenium mei sodalis!
- Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,
- Quanto durius, antequam rogeris!
- Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
- Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.
- Florida per varios ut pingitur Hybla colores,
- Cum breve Sicaniae ver populantur apes,
- Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
- Sic micat innumeris arcula synthesibus,
- Atque unam vestire tribum tua candida possunt,
- Apula non uno quae grege terra tulit.
- Tu spectas hiemem succincti lentus amici
- —Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
- Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
- Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
- Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
- Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
- Confidis natibus? non est pedico maritus:
- Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
- Coponem laniumque balneumque,
- Tonsorem tabulamque calculosque
- Et paucos, sed ut eligam, libellos:
- Unum non nimium rudem sodalem
- Et grandem puerum diuque levem
- Et caram puero meo puellam:
- Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
- Et thermas tibi habe Neronianas.
- Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
- Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
- Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
- Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
- Unus saepe tibi tota denarius arca
- Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
- Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
- Sed si quis nimio pene superbus erit.
- Infelix venter spectat convivia culi
- Et semper miser hic esurit, ille vorat.
- Novit loturos Dasius numerare: poposcit
- Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.
- Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
- Sed fieri si vis, hac ratione potes.
- Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
- Veientana tuam si domat uva sitim,
- Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,
- Contentus nostra si potes esse toga,
- Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
- Si tua non rectus tecta subire potes.
- Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
- Liberior Partho vivere rege potes.
- Quid de te, Line, suspicetur uxor
- Et qua parte velit pudiciorem,
- Certis indiciis satis probavit,
- Custodem tibi quae dedit spadonem.
- Nil nasutius hac maligniusque.
- Vis te, Sexte, coli: volebam amare.
- Parendum est tibi: quod iubes, coleris:
- Sed si te colo, Sexte, non amabo.
- Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
- Immodicae foedo crimine avaritiae.
- Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
- Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
- Hic quem videtis gressibus vagis lentum,
- Amethystinatus media qui secat Saepta,
- Quem non lacernis Publius meus vincit,
- Non ipse Cordus alpha paenulatorum,
- Quem grex togatus sequitur et capillatus
- Recensque sella linteisque lorisque:
- Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
- Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
- Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
- Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
- Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
- Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
- Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
- Ipse iubet mortis te meminisse deus.
- Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
- Supplicium tantum dum puerile times.
- Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
- 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
- Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
- Lambebat medios inproba lingua viros.
- Postquam triste caput fastidia vispillonum
- Et miseri meruit taedia carnificis,
- Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
- Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
- Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
- Nam cum fellaret, purior illa fuit.
- Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
- Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
- Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
- Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
- Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
- Quae tulit e sacra Leda redempta via.
- Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
- 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
- Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
- Et non decernis, Laure, quid esse velis,
- Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
- Et fuerat serum iam tibi desinere.
- Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
- Si quid habes animi, si quid in arte vales.
- Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
- Ipse potest fieri Marsua causidicus.
- Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
- Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
- Cur tristiorem cernimus Saleianum?
- 'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
- O grande fati crimen! o gravem casum!
- Illa, illa dives mortua est Secundilla,
- Centena decies quae tibi dedit dotis?
- Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
- Unus de toto peccaverat orbe comarum
- Anulus, incerta non bene fixus acu.
- Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
- Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
- Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
- Tangat et insanum nulla puella caput.
- Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
- Ut digna speculo fiat imago tua.
- Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
- Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
- Hoc, si me decies una conveneris hora,
- Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
- Quod te nomine iam tuo saluto,
- Quem regem et dominum prius vocabam,
- Ne me dixeris esse contumacem:
- Totis pillea sarcinis redemi.
- Reges et dominos habere debet,
- Qui se non habet atque concupiscit
- Quod reges dominique concupiscunt.
- Servom si potes, Ole, non habere,
- Et regem potes, Ole, non habere.
- Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
- Si non mentiris, Classice, dispeream.
- Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
- Cum cenaret, erat tristior ille, domi.