Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
  2. Matrem, quae cupit esse se sororem,
  3. Nec matrem iuvat esse nec sororem.
  1. Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
  2. Et tecum totis noctibus esse velim.
  3. Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum: