Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quare non iuvat hoc quod estis esse?
  2. Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
  3. Matrem, quae cupit esse se sororem,
  4. Nec matrem iuvat esse nec sororem.
  1. Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
  2. Et tecum totis noctibus esse velim.
  3. Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
  4. Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
  5. Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
  6. Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
  7. Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
  8. Ut te non videam, quattuor ire piget.