Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec cum condita sunt madente mappa,
  2. Traduntur puero domum ferenda:
  3. Nos accumbimus otiosa turba.
  4. Ullus si pudor est, repone cenam:
  5. Cras te, Caeciliane, non vocavi.
  1. Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
  2. Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
  1. Coccina famosae donas et ianthina moechae:
  2. Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
  1. Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
  2. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
  3. Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
  4. Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
  5. Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
  6. Condantur parco fusca Falerna vitro.
  7. Omnes Tongilium medici iussere lavari:
  8. O stulti, febrem creditis esse? Gula est.
  1. 'Ride si sapis, o puella, ride'
  2. Paelignus, puto, dixerat poeta.
  3. Sed non dixerat omnibus puellis.
  4. Verum ut dixerit omnibus puellis,
  5. Non dixit tibi: tu puella non es,
  6. Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
  7. Sed plane piceique buxeique.
  8. Quare si speculo mihique credis,
  9. Debes non aliter timere risum,
  10. Quam ventum Spanius manumque Priscus,
  11. Quam cretata timet Fabulla nimbum,
  12. Cerussata timet Sabella solem.
  13. Voltus indue tu magis severos,
  14. Quam coniunx Priami nurusque maior.
  15. Mimos ridiculi Philistionis
  16. Et convivia nequiora vita
  17. Et quidquid lepida procacitate
  18. Laxat perspicuo labella risu.
  19. Te maestae decet adsidere matri
  20. Lugentive virum piumve fratrem,