Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
  1. Quidquid ponitur hinc et inde verris,
  2. Mammas suminis imbricemque porci
  3. Communemque duobus attagenam,
  4. Mullum dimidium lupumque totum
  5. Muraenaeque latus femurque pulli
  6. Stillantemque alica sua palumbum.
  7. Haec cum condita sunt madente mappa,
  8. Traduntur puero domum ferenda:
  9. Nos accumbimus otiosa turba.
  10. Ullus si pudor est, repone cenam:
  11. Cras te, Caeciliane, non vocavi.
  1. Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
  2. Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
  1. Coccina famosae donas et ianthina moechae:
  2. Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
  1. Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
  2. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
  3. Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
  4. Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
  5. Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
  6. Condantur parco fusca Falerna vitro.
  7. Omnes Tongilium medici iussere lavari:
  8. O stulti, febrem creditis esse? Gula est.
  1. 'Ride si sapis, o puella, ride'
  2. Paelignus, puto, dixerat poeta.
  3. Sed non dixerat omnibus puellis.
  4. Verum ut dixerit omnibus puellis,
  5. Non dixit tibi: tu puella non es,
  6. Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
  7. Sed plane piceique buxeique.
  8. Quare si speculo mihique credis,
  9. Debes non aliter timere risum,
  10. Quam ventum Spanius manumque Priscus,
  11. Quam cretata timet Fabulla nimbum,
  12. Cerussata timet Sabella solem.
  13. Voltus indue tu magis severos,
  14. Quam coniunx Priami nurusque maior.
  15. Mimos ridiculi Philistionis
  16. Et convivia nequiora vita
  17. Et quidquid lepida procacitate
  18. Laxat perspicuo labella risu.
  19. Te maestae decet adsidere matri
  20. Lugentive virum piumve fratrem,
  21. Et tantum tragicis vacare Musis.
  22. At tu iudicium secuta nostrum
  23. Plora, si sapis, o puella, plora.
  1. Zoile, quid solium subluto podice perdis?
  2. Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
  1. Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά.
  2. Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
  3. Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
  4. Vel quam seposito de grege Parma dedit:
  5. At me, quae passa est furias et cornua tauri,
  6. Noluerit dici quam pila prima suam.
  7. Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
  8. Non vendes nummis coccina nostra tribus.
  9. Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
  10. Fulcitur testa fagina mensa mihi.
  11. Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
  12. Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
  13. Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
  14. At mihi succurrit pro Ganymede manus.
  15. Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
  16. Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?
  1. Emi seu puerum togamve pexam
  2. Seu tres, ut puta, quattuorve libras,
  3. Sextus protinus ille fenerator,
  4. Quem nostis veterem meum sodalem,
  5. Ne quid forte petam timet cavetque,
  6. Et secum, sed ut audiam, susurrat:
  7. 'Septem milia debeo Secundo,
  8. Phoebo quattuor, undecim Phileto,
  9. Et quadrans mihi nullus est in arca.'
  10. O grande ingenium mei sodalis!
  11. Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,
  12. Quanto durius, antequam rogeris!
  1. Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
  2. Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.
  1. Florida per varios ut pingitur Hybla colores,
  2. Cum breve Sicaniae ver populantur apes,
  3. Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
  4. Sic micat innumeris arcula synthesibus,
  5. Atque unam vestire tribum tua candida possunt,
  6. Apula non uno quae grege terra tulit.
  7. Tu spectas hiemem succincti lentus amici
  8. —Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
  9. Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
  10. Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
  1. Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
  2. Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
  3. Confidis natibus? non est pedico maritus:
  4. Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
  1. Coponem laniumque balneumque,
  2. Tonsorem tabulamque calculosque
  3. Et paucos, sed ut eligam, libellos:
  4. Unum non nimium rudem sodalem
  5. Et grandem puerum diuque levem
  6. Et caram puero meo puellam:
  7. Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
  8. Et thermas tibi habe Neronianas.
  1. Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
  2. Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
  1. Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
  2. Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
  1. Unus saepe tibi tota denarius arca
  2. Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
  3. Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
  4. Sed si quis nimio pene superbus erit.
  5. Infelix venter spectat convivia culi
  6. Et semper miser hic esurit, ille vorat.
  1. Novit loturos Dasius numerare: poposcit
  2. Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.
  1. Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
  2. Sed fieri si vis, hac ratione potes.
  3. Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
  4. Veientana tuam si domat uva sitim,
  5. Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,
  6. Contentus nostra si potes esse toga,
  7. Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
  8. Si tua non rectus tecta subire potes.
  9. Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
  10. Liberior Partho vivere rege potes.
  1. Quid de te, Line, suspicetur uxor
  2. Et qua parte velit pudiciorem,
  3. Certis indiciis satis probavit,
  4. Custodem tibi quae dedit spadonem.
  5. Nil nasutius hac maligniusque.
  1. Vis te, Sexte, coli: volebam amare.
  2. Parendum est tibi: quod iubes, coleris:
  3. Sed si te colo, Sexte, non amabo.
  1. Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
  2. Immodicae foedo crimine avaritiae.
  3. Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
  4. Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
  1. Hic quem videtis gressibus vagis lentum,
  2. Amethystinatus media qui secat Saepta,
  3. Quem non lacernis Publius meus vincit,
  4. Non ipse Cordus alpha paenulatorum,
  5. Quem grex togatus sequitur et capillatus
  6. Recensque sella linteisque lorisque:
  7. Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
  8. Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
  1. Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
  2. Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
  1. Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
  2. Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
  3. Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
  4. Ipse iubet mortis te meminisse deus.
  1. Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
  2. Supplicium tantum dum puerile times.
  3. Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
  4. 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
  1. Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
  2. Lambebat medios inproba lingua viros.
  3. Postquam triste caput fastidia vispillonum
  4. Et miseri meruit taedia carnificis,
  5. Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
  6. Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
  7. Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
  8. Nam cum fellaret, purior illa fuit.
  1. Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
  2. Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
  3. Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
  4. Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
  1. Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
  2. Quae tulit e sacra Leda redempta via.
  3. Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
  4. 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
  1. Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
  2. Et non decernis, Laure, quid esse velis,
  3. Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
  4. Et fuerat serum iam tibi desinere.
  5. Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
  6. Si quid habes animi, si quid in arte vales.
  7. Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
  8. Ipse potest fieri Marsua causidicus.
  9. Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?