Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
  2. Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
  3. Sit liber, dominus qui volet esse meus.
  1. Cur non basio te, Philaeni? calva es.
  2. Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
  3. Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
  4. Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
  1. Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
  2. Tres pateris natos, Galla, perire fame.
  3. Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
  4. Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
  5. Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,
  6. O mater, qua nec Pontia deterior.
  1. Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
  2. In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
  1. Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
  2. Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
  3. Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
  4. Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
  5. Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis