Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
  2. Quod peto da, Gai: non peto consilium.
  1. Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
  2. Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
  1. Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
  2. Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
  3. Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
  4. Contra libertum Caesaris ire times.
  5. Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
  6. Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
  7. Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
  8. Sit liber, dominus qui volet esse meus.
  1. Cur non basio te, Philaeni? calva es.
  2. Cur non basio te, Philaeni? rufa es.