Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et splendent volso bracchia trita pilo,
  2. Non hesterna sedet lunata lingula planta,
  3. Coccina non laesum pingit aluta pedem,
  4. Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
  5. Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
  1. Mutua viginti sestertia forte rogabam,
  2. Quae vel donanti non grave munus erat.
  3. Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
  4. Et cuius laxas arca flagellat opes.
  5. Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
  6. Quod peto da, Gai: non peto consilium.
  1. Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
  2. Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
  1. Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
  2. Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
  3. Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,