Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cuius et hinc lucet sardonychata manus
  2. Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
  3. Et toga non tactas vincere iussa nives,
  4. Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
  5. Et splendent volso bracchia trita pilo,
  6. Non hesterna sedet lunata lingula planta,
  7. Coccina non laesum pingit aluta pedem,
  8. Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
  9. Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
  1. Mutua viginti sestertia forte rogabam,
  2. Quae vel donanti non grave munus erat.
  3. Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
  4. Et cuius laxas arca flagellat opes.
  5. Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
  6. Quod peto da, Gai: non peto consilium.
  1. Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
  2. Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
  1. Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
  2. Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
  3. Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
  4. Contra libertum Caesaris ire times.
  5. Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
  6. Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
  7. Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
  8. Sit liber, dominus qui volet esse meus.
  1. Cur non basio te, Philaeni? calva es.
  2. Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
  3. Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
  4. Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
  1. Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
  2. Tres pateris natos, Galla, perire fame.
  3. Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
  4. Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
  5. Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,