Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
- Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
- Nescio, sed tu scis res superesse duas.
- Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
- Cuius et hinc lucet sardonychata manus
- Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
- Et toga non tactas vincere iussa nives,
- Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
- Et splendent volso bracchia trita pilo,
- Non hesterna sedet lunata lingula planta,
- Coccina non laesum pingit aluta pedem,
- Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
- Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
- Mutua viginti sestertia forte rogabam,
- Quae vel donanti non grave munus erat.
- Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
- Et cuius laxas arca flagellat opes.
- Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
- Quod peto da, Gai: non peto consilium.
- Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
- Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
- Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
- Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
- Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
- Contra libertum Caesaris ire times.
- Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
- Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
- Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
- Sit liber, dominus qui volet esse meus.
- Cur non basio te, Philaeni? calva es.
- Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
- Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
- Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
- Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
- Tres pateris natos, Galla, perire fame.
- Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
- Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
- Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,
- O mater, qua nec Pontia deterior.
- Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
- In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
- Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
- Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
- Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
- Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
- Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
- Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
- Quidquid ponitur hinc et inde verris,
- Mammas suminis imbricemque porci
- Communemque duobus attagenam,
- Mullum dimidium lupumque totum
- Muraenaeque latus femurque pulli
- Stillantemque alica sua palumbum.
- Haec cum condita sunt madente mappa,
- Traduntur puero domum ferenda:
- Nos accumbimus otiosa turba.
- Ullus si pudor est, repone cenam:
- Cras te, Caeciliane, non vocavi.
- Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
- Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
- Coccina famosae donas et ianthina moechae:
- Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
- Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
- Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
- Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
- Hamus et in mullum mittitur atque lupum.