Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
  2. Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
  3. Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
  4. Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
  1. Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
  2. Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.