Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
  2. Nam quod emas, possis iure vocare tuum.
  1. Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
  2. Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.
  1. Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
  2. Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
  3. Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
  4. Basia, nunc labro coepit utroque dare.
  1. Non dicam, licet usque me rogetis,
  2. Qui sit Postumus in meo libello,
  3. Non dicam: quid enim mihi necesse est
  4. Has offendere basiationes,
  5. Quae se tam bene vindicare possunt?
  1. Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
  2. Squalidus haerebo pallidiorque reo:
  3. Si iubeat patria damnatum excedere terra,
  4. Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
  5. Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
  6. Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
  7. Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
  8. Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
  1. Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
  2. Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
  1. Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
  2. Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
  3. Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
  4. Erras: blanditur Naevia, non moritur.
  1. Laudantem Selium cenae cum retia tendit
  2. Accipe, sive legas, sive patronus agas:
  3. 'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
  4. 'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'
  1. Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
  2. Dixerit et digitum porrigito medium.
  3. Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
  4. Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
  5. Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
  6. Nescio, sed tu scis res superesse duas.
  1. Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
  2. Cuius et hinc lucet sardonychata manus
  3. Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
  4. Et toga non tactas vincere iussa nives,
  5. Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
  6. Et splendent volso bracchia trita pilo,
  7. Non hesterna sedet lunata lingula planta,
  8. Coccina non laesum pingit aluta pedem,
  9. Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
  10. Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
  1. Mutua viginti sestertia forte rogabam,
  2. Quae vel donanti non grave munus erat.
  3. Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
  4. Et cuius laxas arca flagellat opes.
  5. Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
  6. Quod peto da, Gai: non peto consilium.
  1. Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
  2. Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
  1. Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
  2. Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
  3. Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
  4. Contra libertum Caesaris ire times.
  5. Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
  6. Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
  7. Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
  8. Sit liber, dominus qui volet esse meus.
  1. Cur non basio te, Philaeni? calva es.
  2. Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
  3. Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
  4. Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
  1. Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
  2. Tres pateris natos, Galla, perire fame.
  3. Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
  4. Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
  5. Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,
  6. O mater, qua nec Pontia deterior.
  1. Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
  2. In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
  1. Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
  2. Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
  3. Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
  4. Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
  5. Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
  6. Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
  1. Quidquid ponitur hinc et inde verris,
  2. Mammas suminis imbricemque porci
  3. Communemque duobus attagenam,
  4. Mullum dimidium lupumque totum
  5. Muraenaeque latus femurque pulli
  6. Stillantemque alica sua palumbum.
  7. Haec cum condita sunt madente mappa,
  8. Traduntur puero domum ferenda:
  9. Nos accumbimus otiosa turba.
  10. Ullus si pudor est, repone cenam:
  11. Cras te, Caeciliane, non vocavi.
  1. Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
  2. Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
  1. Coccina famosae donas et ianthina moechae:
  2. Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
  1. Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
  2. Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.