Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Argique letum multus obsidet sutor.
  2. Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
  3. Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
  1. Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
  2. Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
  3. Mane salutatum venio, tu diceris isse
  4. Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
  5. Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
  6. Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
  7. Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
  8. Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.
  1. Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
  2. Felicem cena, Zoile, deinde tua?
  3. Debet Aricino conviva recumbere clivo,
  4. Quem tua felicem, Zoile, cena facit.
  1. Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.