Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ostendit stultas quid nisi morbus opes?
- Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
- Vis fieri sanus? stragula sume mea.
- Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
- Cruenta pendent qua flagella tortorum
- Argique letum multus obsidet sutor.
- Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
- Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
- Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
- Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
- Mane salutatum venio, tu diceris isse
- Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
- Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
- Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
- Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
- Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.
- Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
- Felicem cena, Zoile, deinde tua?
- Debet Aricino conviva recumbere clivo,
- Quem tua felicem, Zoile, cena facit.