Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quod paene terram nasus indecens tangit,
- Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
- Non ille amici fata luget aut fratris,
- Uterque natus vivit et precor vivat,
- Salva est et uxor sarcinaeque servique,
- Nihil colonus vilicusque decoxit.
- Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
- Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram
- Quodque tibi est numquam non alienus odor?
- Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:
- Postume, non bene olet qui bene semper olet.
- Et iudex petit et petit patronus.
- Solvas censeo, Sexte, creditori.
- Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
- Cenandum quotiens iam videt esse domi.
- Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
- Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
- Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,
- Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
- Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
- Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
- Inde petit centum pendentia tecta columnis,
- Illinc Pompei dona nemusque duplex.
- Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
- Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
- Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
- Omnia cum fecit, sed renuente deo,
- Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
- Si quis ibi serum carpat amicus iter.
- Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
- Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
- Quod nulli calicem tuum propinas,
- Humane facis, Horme, non superbe.
- Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
- Si fuerit sanus, coccina quid facient?
- Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
- Ostendit stultas quid nisi morbus opes?
- Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
- Vis fieri sanus? stragula sume mea.
- Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
- Cruenta pendent qua flagella tortorum
- Argique letum multus obsidet sutor.
- Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
- Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
- Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,