Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod paene terram nasus indecens tangit,
  2. Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
  3. Non ille amici fata luget aut fratris,
  4. Uterque natus vivit et precor vivat,
  5. Salva est et uxor sarcinaeque servique,
  6. Nihil colonus vilicusque decoxit.
  7. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
  1. Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram
  2. Quodque tibi est numquam non alienus odor?