Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
  2. Incipiat positus quam tepuisse calix.
  3. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  4. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
  1. Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
  2. Scipio quod victor quodque Metellus habet;