Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
- Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
- Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
- Nec tantum nugis serviet ille meis;
- Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
- Sis licet usque malus, non odiosus eris.
- Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
- Incipiat positus quam tepuisse calix.
- Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
- Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
- Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
- Scipio quod victor quodque Metellus habet;
- Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
- Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
- Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
- Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
- Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
- Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
- O quam blandus es, Ammiane, matri!
- Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
- Fratrem te vocat et soror vocatur.
- Cur vos nomina nequiora tangunt?
- Quare non iuvat hoc quod estis esse?
- Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
- Matrem, quae cupit esse se sororem,
- Nec matrem iuvat esse nec sororem.
- Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
- Et tecum totis noctibus esse velim.
- Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
- Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
- Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
- Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
- Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
- Ut te non videam, quattuor ire piget.
- I nunc, edere me iube libellos.
- Lectis vix tibi paginis duabus
- Spectas eschatocollion, Severe,
- Et longas trahis oscitationes.
- Haec sunt, quae relegente me solebas
- Rapta exscribere, sed Vitellianis,
- Haec sunt, singula quae sinu ferebas
- Per convivia cuncta, per theatra,
- Haec sunt aut meliora si qua nescis.
- Quid prodest mihi tam macer libellus,
- Nullo crassior ut sit umbilico,
- Si totus tibi triduo legatur?
- Numquam deliciae supiniores.
- Lassus tam cito deficis viator,
- Et cum currere debeas Bovillas,
- Interiungere quaeris ad Camenas?