Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
- At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
- Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
- Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
- Nec tantum nugis serviet ille meis;
- Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
- Sis licet usque malus, non odiosus eris.
- Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
- Incipiat positus quam tepuisse calix.
- Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
- Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
- Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
- Scipio quod victor quodque Metellus habet;
- Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
- Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
- Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
- Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
- Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.