Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  2. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
  1. Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
  2. Scipio quod victor quodque Metellus habet;
  3. Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
  4. Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
  5. Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
  6. Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.