Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
- Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
- Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
- Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
- Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
- Inter spumantes ilice pastus apros.
- Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
- Saturni septem venerat ante dies.
- Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
- Hoc didici per me dicere caesar have.
- Corve salutator, quare fellator haberis?
- In caput intravit mentula nulla tuum.
- Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
- Muta puella fuit, garrula fertur avis.
- Pica loquax certa dominum te voce saluto:
- Si me non videas, esse negabis avem.