Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
  2. Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
  1. Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
  2. Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
  1. Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
  2. Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
  1. Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
  2. Inter spumantes ilice pastus apros.
  1. Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
  2. Saturni septem venerat ante dies.
  1. Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
  2. Hoc didici per me dicere caesar have.
  1. Corve salutator, quare fellator haberis?
  2. In caput intravit mentula nulla tuum.
  1. Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
  2. Muta puella fuit, garrula fertur avis.
  1. Pica loquax certa dominum te voce saluto:
  2. Si me non videas, esse negabis avem.
  1. Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
  2. Lesbia plorabat, hic habitare potest.
  1. Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
  2. Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
  1. Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
  2. Haec signata mihi quinque diebus erunt.