Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
- Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
- Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
- Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
- Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
- Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
- Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
- Inter spumantes ilice pastus apros.
- Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
- Saturni septem venerat ante dies.
- Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
- Hoc didici per me dicere caesar have.
- Corve salutator, quare fellator haberis?
- In caput intravit mentula nulla tuum.
- Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
- Muta puella fuit, garrula fertur avis.
- Pica loquax certa dominum te voce saluto:
- Si me non videas, esse negabis avem.
- Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
- Lesbia plorabat, hic habitare potest.
- Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
- Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
- Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
- Haec signata mihi quinque diebus erunt.
- Invisae nimium pueris grataeque magistris,
- Clara Prometheo munere ligna sumus.
- Ne mendica ferat barbati prandia nudi
- Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
- In pretio scopas testatur palma fuisse.
- Otia sed scopis nunc analecta dedit.
- Defendet manus haec scapulas mordente molesto
- Pulice, vel si quid pulice sordidius.
- Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,
- Haec abies chartis tempora longa dabit.
- Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis
- Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
- Stragula succincti venator sume veredi:
- Nam solet a nudo surgere ficus equo.
- Accipe lunata scriptum testudine sigma.
- Octo capit; veniat quisquis amicus erit.
- Femineam nobis cherson si credis inesse,
- Deciperis: pelagi mascula praeda sumus.
- Accipe felices, Atlantica munera, silvas:
- Aurea qui dederit dona, minora dabit.
- Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae,
- Sed norunt lautas et mea ligna dapes.
- Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris,
- An Libycas possint sustinuisse trabes?
- Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa
- Saepe redemptoris prodere furta solet.
- Non est ista recens nec nostri gloria caeli:
- Primus in his Mentor, dum facit illa, bibit.
- Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri,
- Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
- Quamvis Callai+co rubeam generosa metallo,
- Glorior arte magis: nam Myos iste labor.
- Vilia sutoris calicem monimenta Vatini
- Accipe; sed nasus longior ille fuit.
- Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
- Ut minimum, libras debet habere duas.
- Arretina nimis ne spernas vasa monemus:
- Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus.
- Barbara de pictis veni bascauda Britannis;
- Sed me iam mavolt dicere Roma suam.
- Si non ignotast docti tibi terra Catulli,
- Potasti testa Raetica vina mea.
- Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
- Prototomis—pudet heu!—servio coliculis.
- Accipe non vili calices de pulvere natos,
- Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
- Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
- Pauperiore mero tingere lina potes.
- Attenuare nives norunt et lintea nostra:
- Frigidior colo non salit unda tuo.
- Frigida non deerit, non deerit calda petenti.
- Sed tu morosa ludere parce siti.
- Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
- Stoicus hoc gelidam Fronto petebat aquam.
- Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris,
- Perfusos domini lambere docta pedes.
- Quae non sollicitus teneat servetque minister,
- Sume Saguntino pocula facta luto.
- Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum,
- Aspice. Quot digitos exuit iste calix!
- Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi,
- Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
- Frangere dum metuis, franges crystallina: peccant
- Securae nimium sollicitaeque manus.
- A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas
- Fundet nimbus aquas: hic tibi vina dabit.
- Si caldum potas, ardenti murra Falerno
- Convenit et melior fit sapor inde mero.
- Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam
- Municipem misit casta Sibylla suam.
- Aspicis ingenium Nili: quibus addere plura
- Dum cupit, a quotiens perdidit auctor opus!
- Spoletina bibis vel Marsis condita cellis:
- Quo tibi decoctae nobile frigus aquae?
- Non potare nivem, sed aquam potare recentem
- De nive commenta est ingeniosa sitis.
- Massiliae fumos miscere nivalibus undis
- Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.
- Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
- O quotiens paelex culcita facta mea est!