Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Taurino poteras pectus constringere tergo:
  2. Nam pellis mammas non capit ista tuas.
  1. Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
  2. Alitis eximiae cauda superba fuit.
  1. Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
  2. Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
  1. Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
  2. Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
  1. Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
  2. Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
  1. Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
  2. Inter spumantes ilice pastus apros.
  1. Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
  2. Saturni septem venerat ante dies.
  1. Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
  2. Hoc didici per me dicere caesar have.
  1. Corve salutator, quare fellator haberis?
  2. In caput intravit mentula nulla tuum.
  1. Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
  2. Muta puella fuit, garrula fertur avis.