Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
- Cum se venturam scribet amica tibi.
- Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
- Delebis, quotiens scripta novare voles.
- Nondum legerit hos licet puella,
- Novit quid cupiant Vitelliani.
- Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
- Falleris: et nummos ista tabella rogat.
- Non est, munera quod putes pusilla,
- Cum donat vacuas poeta chartas.
- Seu leviter noto, seu caro missa sodali
- Omnes ista solet charta vocare suos.
- Hos nisi de flava loculos implere moneta
- Non decet: argentum vilia ligna ferant.
- Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
- Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
- Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
- Munera me dices magna dedisse tibi.
- Non sim talorum numero par tessera, dum sit
- Maior, quam talis, alea saepe mihi.