Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
- Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
- Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
- Si tibi purpureo de grege currit equus.
- Quid mecum est tibi? me puella sumat:
- Emptos non soleo polire dentes.
- Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
- Hoc ex unguento constat et ex balano.
- Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
- Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
- Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
- Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
- Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
- Si clara Stephani balnea luce petes.
- Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
- Et tuta est gremio parva lucerna meo.
- Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
- Vesicam, contra qui venit, esse putat?
- Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
- Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
- Quid me conpactam ceris et harundine rides?
- Quae primum structa est fistula talis erat.
- Defuerit si forte puer soleasque libebit
- Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
- Taurino poteras pectus constringere tergo:
- Nam pellis mammas non capit ista tuas.
- Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
- Alitis eximiae cauda superba fuit.
- Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
- Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
- Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
- Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
- Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
- Ipsa licet rodas inguina, purus eris.