Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
- De candelabro magna lucerna tibi.
- Haec quae difficili turget paganica pluma,
- Folle minus laxast et minus arta pila.
- Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
- Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
- Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
- Folle decet pueros ludere, folle senes.
- Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
- Grandia qui vano colla labore facit.
- Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
- Exercet melius vinea fossa viros.
- Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
- Hac poteris madidas condere pelle comas.
- Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
- Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
- Gestavit modo fronte me iuvencus:
- Verum rhinocerota me putabas.
- Nuper in Ausonia domini spectatus harena
- Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
- Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
- Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
- Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
- Si tibi purpureo de grege currit equus.
- Quid mecum est tibi? me puella sumat:
- Emptos non soleo polire dentes.
- Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
- Hoc ex unguento constat et ex balano.
- Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
- Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
- Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
- Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
- Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
- Si clara Stephani balnea luce petes.
- Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
- Et tuta est gremio parva lucerna meo.
- Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
- Vesicam, contra qui venit, esse putat?
- Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
- Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
- Quid me conpactam ceris et harundine rides?
- Quae primum structa est fistula talis erat.
- Defuerit si forte puer soleasque libebit
- Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
- Taurino poteras pectus constringere tergo:
- Nam pellis mammas non capit ista tuas.
- Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
- Alitis eximiae cauda superba fuit.
- Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
- Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
- Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
- Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
- Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
- Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
- Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
- Inter spumantes ilice pastus apros.
- Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
- Saturni septem venerat ante dies.
- Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
- Hoc didici per me dicere caesar have.
- Corve salutator, quare fellator haberis?
- In caput intravit mentula nulla tuum.
- Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
- Muta puella fuit, garrula fertur avis.
- Pica loquax certa dominum te voce saluto:
- Si me non videas, esse negabis avem.
- Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
- Lesbia plorabat, hic habitare potest.
- Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
- Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
- Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
- Haec signata mihi quinque diebus erunt.
- Invisae nimium pueris grataeque magistris,
- Clara Prometheo munere ligna sumus.
- Ne mendica ferat barbati prandia nudi
- Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
- In pretio scopas testatur palma fuisse.
- Otia sed scopis nunc analecta dedit.
- Defendet manus haec scapulas mordente molesto
- Pulice, vel si quid pulice sordidius.
- Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,
- Haec abies chartis tempora longa dabit.
- Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis
- Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
- Stragula succincti venator sume veredi:
- Nam solet a nudo surgere ficus equo.