Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
  2. Essemus Libyci nobile dentis onus.
  1. Caede iuvencorum domini calet area felix,
  2. Quinquiplici cera cum datur altus honos.
  1. Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
  2. Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
  1. Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
  2. Cum se venturam scribet amica tibi.
  1. Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
  2. Delebis, quotiens scripta novare voles.
  1. Nondum legerit hos licet puella,
  2. Novit quid cupiant Vitelliani.
  1. Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
  2. Falleris: et nummos ista tabella rogat.
  1. Non est, munera quod putes pusilla,
  2. Cum donat vacuas poeta chartas.
  1. Seu leviter noto, seu caro missa sodali
  2. Omnes ista solet charta vocare suos.
  1. Hos nisi de flava loculos implere moneta
  2. Non decet: argentum vilia ligna ferant.
  1. Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
  2. Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
  1. Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
  2. Munera me dices magna dedisse tibi.
  1. Non sim talorum numero par tessera, dum sit
  2. Maior, quam talis, alea saepe mihi.
  1. Quae scit compositos manus improba mittere talos,
  2. Si per me misit, nil nisi vota feret.
  1. Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
  2. Calculus hac gemino discolor hoste perit.
  1. Insidiosorum si ludis bella latronum,
  2. Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
  1. Alea parva nuces et non damnosa videtur;
  2. Saepe tamen pueris abstulit illa natis.
  1. Sortitus thecam calamis armare memento:
  2. Cetera nos dedimus, tu leviora para.
  1. Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
  2. Si puero dones, non leve munus erit.
  1. Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
  2. Defuerit, dentes pinna levare potest.
  1. Si tibi morosa prurigine verminat auris,
  2. Arma damus tantis apta libidinibus.
  1. Splendida ne madidi violent bombycina crines,
  2. Figat acus tortas sustineatque comas.
  1. Quid faciet nullos hic inventura capillos
  2. Multifido buxus quae tibi dente datur?
  1. Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
  2. Captivis poteris cultior esse comis.
  1. Si mutare paras longaevos cana capillos,
  2. Accipe Mattiacas—quo tibi calva?—pilas.
  1. Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
  2. Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
  1. In Pompeiano tecum spectabo theatro:
  2. Mandatus populo vela negare solet.
  1. Excipient apros expectabuntque leones,
  2. Intrabunt ursos, sit modo firma manus.
  1. Si deiecta gemas longo venabula rostro,
  2. Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
  1. Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
  2. Arma tribunicium cingere digna latus.
  1. Pugio, quem curva signat brevis orbita vena.
  2. Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.
  1. Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
  2. Agricolae nunc sum, militis ante fui.
  1. Cum fieret tristis solvendis auctio nummis,
  2. Haec quadringentis milibus empta fuit.
  1. Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis;
  2. Unguibus hic longis utilis, illa genis.
  1. Selectos nisi das mihi libellos,
  2. Admittam tineas trucesque blattas.
  1. Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
  2. Texantur reliqua tecta palude tibi.
  1. Dulcis conscia lectuli lucerna,
  2. Quidquid vis facias licet, tacebo.
  1. Ancillam tibi sors dedit lucernae,
  2. Totas quae vigil exigit tenebras.
  1. Inlustrem cum tota meis convivia flammis
  2. Totque geram myxos, una lucerna vocor.
  1. Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
  2. Subducta est puero namque lucerna tuo.
  1. Nomina candelae nobis antiqua dederunt:
  2. Non norat parcos uncta lucerna patres.
  1. Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
  2. De candelabro magna lucerna tibi.
  1. Haec quae difficili turget paganica pluma,
  2. Folle minus laxast et minus arta pila.
  1. Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
  2. Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
  1. Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
  2. Folle decet pueros ludere, folle senes.
  1. Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
  2. Grandia qui vano colla labore facit.
  1. Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
  2. Exercet melius vinea fossa viros.
  1. Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
  2. Hac poteris madidas condere pelle comas.
  1. Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
  2. Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
  1. Gestavit modo fronte me iuvencus:
  2. Verum rhinocerota me putabas.
  1. Nuper in Ausonia domini spectatus harena
  2. Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
  1. Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
  2. Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
  1. Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
  2. Si tibi purpureo de grege currit equus.
  1. Quid mecum est tibi? me puella sumat:
  2. Emptos non soleo polire dentes.
  1. Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
  2. Hoc ex unguento constat et ex balano.
  1. Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
  2. Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
  1. Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
  2. Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
  1. Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
  2. Si clara Stephani balnea luce petes.
  1. Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
  2. Et tuta est gremio parva lucerna meo.
  1. Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
  2. Vesicam, contra qui venit, esse putat?
  1. Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
  2. Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
  1. Quid me conpactam ceris et harundine rides?
  2. Quae primum structa est fistula talis erat.
  1. Defuerit si forte puer soleasque libebit
  2. Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
  1. Taurino poteras pectus constringere tergo:
  2. Nam pellis mammas non capit ista tuas.
  1. Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
  2. Alitis eximiae cauda superba fuit.
  1. Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
  2. Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
  1. Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
  2. Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.