Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro,
- Parma tibi, scutum pumilionis erit.
- Non erit in turba quisquam Μισούμενοσ ista:
- Sed poterit quivis esse Δὶσ ἐξαπατῶν.
- Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
- Fibula, quid praestas? 'Carius ut futuant.'
- Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales,
- Callida dum tacita crescit harundo manu.
- Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem
- Decipit et captas non sibi maeret aves.
- Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum
- Addideris verbum: cena parata tibi est.
- Pauper causidicus nullos referentia nummos
- Carmina cum scribas, accipe cor, quod habes.
- Non satis est ars sola coco: servire palatum
- Nolo: cocus domini debet habere gulam.
- Rara tibi curva craticula sudet ofella;
- Spumeus in longa cuspide fumet aper.
- Mille tibi dulces operum manus ista figuras
- Extruet: huic uni parca laborat apis.