Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
  2. Quem mea non totum bibliotheca capit.
  1. Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
  2. Primus Romana Crispus in historia.
  1. Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
  2. Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
  1. Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
  2. In tota iuvit quem nihil esse domo.
  1. Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
  2. Sed qui me vendit bybliopola putat.
  1. Tantum magna suo debet Verona Catullo,
  2. Quantum parva suo Mantua Vergilio.
  1. Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
  2. Ipsa suas melius charta natabat aquas.
  1. His tibi de mulis non est metuenda ruina:
  2. Altius in terra paene sedere soles.
  1. Delicias parvae si vis audire catellae,
  2. Narranti brevis est pagina tota mihi.
  1. Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
  2. Venit ab auriferis gentibus Astur equus.
  1. Non sibi, sed domino venatur vertragus acer,
  2. Inlaesum leporem qui tibi dente feret.
  1. Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit
  2. Et didicit melius τὴν ἐπικλινοπάλην.
  1. Callidus emissas eludere simius hastas,
  2. Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.
  1. Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum
  2. Masturbatorem fecerit Hippolytum.
  1. Aera Celaenaeos lugentia matris amores
  2. Esuriens Gallus vendere saepe solet.
  1. Sit nobis aetate puer, non pumice levis,
  2. Propter quem placeat nulla puella mihi.
  1. Collo necte, puer, meros amores,
  2. Ceston de Veneris sinu calentem.